Liber Deuteronomii*

Caput 33: Versus 9

Qui dixit patri suo.Quando fecerunt vitulum aureum, jubente Moyse, Levitae, accincti gladiis, a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. In ultione idololatriae quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant. Unde:Nisi quis reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me, non est meus discipulusLuc. 18..Qui dixit patri suo et matri,etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius conjungimur, plus prodesse. Debemus copulam terrenae cognationis agnoscere; sed si cursum mentis praepedit, ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Haec bene vaccae innuunt, quae sub arca Domini ad montana tendentes, affectu et rigido sensu gradiuntur: pro vitulis pergentes mugiebant sed accepto, itinere gressus non deflectebant.
(* Traductions européennes)